GOMBERT motets II – beauty farm

The second Gombert project with seventeen of his masterpieces, the motets, some of them being first recorded here. The best description of Gombert’s motets was written by Hermann Finck more than four centuries ago, in 1556: For he avoids pauses, and his work is rich with full harmonies and imitative counterpoint.

Beauty farm founded 2014 by Markus Muntean and Bernhard Trebuch is a vocal group focused to the Franco-Flemish polyphony of the renaissance. The international ensemble is based in the carthusian monastery at Mauerbach (Austria). The singers are members of well known ensembles like «Capilla flamenca», «Huelgas Ensemble», «Vox Luminis», «Collegium Vocale Gent» and «Graindelavoix». Beauty Farm exclusively records for frabernardo.

GOMBERT motets II - beauty farm
ARSTIST

Gombert motets II

beauty farm

Bart Uvyn [countertenor]
Adriaan De Koster [tenor]
Florian Schmitt [tenor]
Hannes Wagner [tenor]
Christoph Drescher [bariton]
Joachim Höchbauer [bass]

fb 1612457
2 CD
EAN 4260307434571

tracks

Nicolas ­Gombert  (c. 1495 – 1560)


1     Beatus vir  a 6
2    Ave Maria  a 5
3    Pater noster  a 5
4    Media vita  a 6
5    Ego flos campi  a 5
6    Respice Domine  a 5
7    Hodie nata est  a 5
8    O Domine Jesu Christe  a 6


1    Suscipe verbum  a 5
2    In te Domine speravi  a 6
3    Patefactae sunt  a 5
4    Hortus conclusus es  a 5
5    Ego sum qui sum  a 6
6    O rex gloriae  a 6
7    Ne reminiscaris  a 5
8    Da pacem Domine  a 5
9    Conceptio tua  a 5

cover · back
gombert II beauty farm

gombert motets II beauty farm
COVER

gombert II beauty farm

gombert motets II beauty farm
BACK

BUY
libretto

[ 1 ]    Beatus vir   a 6
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit, sed in lege Domini voluntas eius, et in lege meditabitur die ac nocte. Et erim tanquam lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum, quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

[ 2 ]    Ave Maria   a 5
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus
fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, regina caeli, dulcis et pia. O mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, ut cum electis te videamus.

[ 3 ]    Pater noster a 5
Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat
voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

[ 4 ]    Media vita   a 6
Media vita in morte sumus, quem querimus adjutorem nisi tu, Domine, qui pro peccatis nostris juste irasceris? Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors salvator noster, amare mortis ne tradas nos.

[ 5 ]    Ego flos campi   a 5
Ego flos campi et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit me in charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis qui amore langueo.
Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. Similis es dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancelos en dilectus meus loquitur mihi. Surge
propera mica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.

[ 6 ]    Respice Domine   a 5
Respice Domine in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Exurge Domine, et judica causam meam, memor esto opprobii servorum tuorum, Domine ad adjuvandum non respice.
Respice Domine et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibusmeis erue me. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa dilecta mea.

[ 7 ]    Hodie nata est   a 5
Hodie nata est virgo Maria ex  progenie David, per quam salus mundi credentibus apparuit, cuius vita inclita lucem deditsaeculo.
Beatissime virginis Mariae nativitatem devotissime celebremus, per quam salus mundi credentibus apparuit, cuius vita inclita lucem dedit saeculo.

[ 8 ]    O Domine Jesu Christe   a 6
O Domine Jesu Christe, adoro te in cruce pendentem, et coronam spineam in capite portantem, deprecor te ut tua crux liberet me ab angelo percutiente. Adoro te in cruce vulneratum, felle et aceto potatum,  deprecor te ut tua vulnera sint
remedium  animae meae propter illam amaritudinem, quam pro me miserrimo peccatore sustinuisti in cruce maxime quando nobilissima anima tua egressa est de corpore tuo, miserere animae meae in egressu suo.
O Domine Jesu Christe, adoro te in sepulchro positum, deprecor te ut tua mors sit vita mea, adoro te liberantemque captivos, deprecor te ne permittas me illuc introire. O Domine Jesu Christe, adoro te, resurgentem a mortuis et ad caelos ascendentem sedentemque ad dexteram Dei Patris, deprecor te miserere mei. O Domine Jesu Christe, pastor bone, justos conserva, peccatores justifica, et omnibus fidelibus miserere, et propitius esto mihi miserrimo peccatori.

[ 1 ]    Suscipe verbum   a 5
Suscipe verbum virgo Maria, quod tibi a Domino per angelum transmissum est,
concipies Deum pariter et hominem, ut benedicta dicaris inter omnes mulieres.
Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum, efficieris gravida, et eris mater semper intacta, ut benedicta dicaris inter omnes mulieres.

[ 2 ]    In te Domine speravi   a 6
In te Domine speravi, non confundar in aeternum, in justitia tua libera me. Inclina Domine aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
Educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. In
manus tuas Domine commendo spiritum meum. Redemisti me Domine, Deus veritatis.

[ 3 ]    Patefactae sunt   a 5
Patefactae sunt janue caeli Christi martyri beato Stephano, qui in numero martyrum eius inventus est primus, et ideo triumphat in caelis coronatus.
Mortem enim quam salvator noster dignatus est pro omnibus pati hanc ille primus reddidit salvatori nostro.

[ 4 ]    Hortus conclusus   a 5
Hortus conclusus es Dei genitrix, fons signatus. Surge propera es ami ca mea, et veni.

[ 5 ]    Ego sum qui sum   a 6
Ego sum qui sum, et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est. Alleluia. Ego dormivi et somnum capi, et resurrexi, quoniam Dominus suscepit me. Alleluia
Tulerunt Dominum meum, et nescio posuerunt eum. Alleluia. Ait illi angelus: Noli flere Maria, surrexit sicut dixit, praecedet vos in Galileam, ibi eum videbitis. Alleluia.

[ 6 ]    O rex gloriae   a 6
O rex gloriae, Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes caelos ascendisti. Ne derelinquas nos orphanos, sed mitte te promissum patris in nos spiritum veritatis. Alleluia.
Omnis pulchritudo Domini exaltata est supra sydera in nubibus caeli, et nomen eius in aeternum permanet. Alleluia.

[ 7 ]    Ne reminiscaris   a 5
Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum, neque vindictam
sumas de peccatis nostris. Parce Domine populo tuo, quem redemisti precioso sanguine tuo, ne in aeternum irasceris nobis.

[ 8 ]    Da pacem Domine   a 5
Da pacem Domine in diebus nostris, quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.
Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.

[ 9 ]    Conceptio tua   a 5
Conceptio tua Dei genitrix virgo gaudium annuntiavit in universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae, Christus Deus noster. Exsolvens maledictionem, dedit benedictionem, et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam.

reviews